Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 31

Omne peccatum et blasphemia.Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur.HIER.Omne peccatum.Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis saeculis, asserens.Spiritus autem.Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si poeniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad poenitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis ait:Propterea non poterant credereJoan. 10.. Quod iterum dixit Isaias:Excaecavit oculos eorumIsa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in aeternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit:Quoniam dicebant, spiritum immundum habetMatth. 3..
(* Traductions européennes)